Online Exhibits

Conventions

Line breaks are set typographically in the following rather than being shown explicitly (as || or some such symbol). Contractions have been expanded, with the exception of, û , a circumflex over a vowel represents the macron or other diacritical used in the text to indicate a following -m or -n.

[...] corrections for the original text.

Vertical lines in the original text were rendered as commas.

- continuation marker (=) in the original text.

= indicates the continuation of a word between two lines when not actually marked as a continuation in the original text.

folio 1 recto (title)

fol.1r

In laudem Serenissi=mi Ferdinandi Hispaniaerum regis, Bethi-cae et regni Granatæ, obsidio, victoria, et triûphus, Et de Insulis in mari Indico nuper inuentis

[image: King Ferdinand]

folios 1 verso to 29 recto (panygeric to Ferdinand, folio 29 recto ends with imprint)

colophon

Acta Ludis Romanis Innocêtio octa=uo in solio Petri sedente Anno a Na-tali Saluatoris ·M·CCCC·XCII· Vndecimo Kalendas Maii.

·1·4·9·4·

NIHIL SINE CAVSA.

.I. .B.

folio 29 verso (titlepage to the letter)

titlepage

De Insulis nuper in mari Indico repertis

[image: Columbus landing]

folio 30 recto

De Insulis nuper inuentis

Epistola Christoferi Colom (cui etas nostra mul-tum debet: de Insulis in mari Indico nuper inuen-tis: ad quas perquirendas octauo antea mense: au-spiciis et ere inuictissimi Fernandi Hispaniarû Re-gis missus fuerat) ad Magnificû dominû Raphae-lem Sanxis: eiusdem serenissimi Regis Thesaurari=um missa: quam nobilis ac litteratus vir Aliander de Cosco: ab Hispano ideomate: in latinum con-uertit: tercio Kalendas Maii .M.cccc.xciij. Pontifi-catus Alexandri Sexti Anno primo.

Qvoniam suscepte prouinciæ rem perfectâ me consecutû fuisse: gratum tibi fore scio. has constitui exarare: quæ te vniuscuiusque rei in hoc nostro itinere geste inuêteque admoneât. Tricesimotercio die postquam Gadibus discessi: in ma=re Indicû perueni: vbi plurimas Iu[n]sulas innumeris habitatas hominibus reperi: quarû omnium pro foe-licissimo Rege nostro: præconio celebrato, et vexil=lis extensis: côtradicente nemine possessionê acce-pi. primeque earum: diui Saluatoris nomê imposui. cuius fretus auxilio: tam ad hanc quam ad ceteras alias peruenimus. Eam vero Indi Guanahanyn vocant. Aliarum etiam vnâquanque nouo nomine nûcupaui. Quippe aliam Insulam Sancte Marie Conceptio-nis. aliam Fernandinam. aliam Hysabellam. aliâ

folio 30 verso

Iohânam, et sic de reliquis appellari iussi. Quâpri=mum in eam Insulam (quam dudum Iohannâ vo-cari dixi) appulimus: iuxta eius littus occidentê ver=sus aliquantulum processi: tâque eam magnam nul-lo reperto fine inueni: ut non insulam: sed continê-tem Chatay puinciam esse crediderim: nulla tamê videns oppida, municipiaue in maritimis sita confi=nibus: preter aliquos vicos et predia rustica: cû quorum incolis loqui nequibâ: quare simul ac nos videbant surripiebant fugam. progrediebar vltra: existimâs aliquam me vrbem villas ve inuenturû. Denique vi-dens quod longe admodû progressis: nihil noui emer-gebat: et huiusmodi via nos ad Septêtrionem defe=rebat (quod ipse fugere exoptabâ: terris etenim re-gnabat bruma) ad austrumque erat in voto côtende-re: nec minus venti flagitantibus succedebât. côsti-tui alios nô operiri successus: et sic retrocedês: ad por=tum quendâ (quem signaueram) sum reuersus: vn=de duos homines ex nostris in terrâ misi: qui inue-stigarent: esset ne Rex in ea prouincia, vrbesue ali-quæ. Hi per tres dies ambularunt: inuenerûtque in-numeros populos et habitationes: paruas tamê et absque vllo regimine: quapropter redierunt. Interea ego iam intellexeram a quibusdam Indis: quos ibi=dem susceperam: quomodo huiusmodi prouincia Insula quidê erat. et sic perrexi oriêtem versus: eius semper stringens littora usque ad miliaria .cccxxij. vbi ipsius insulæ sunt extrema: hinc aliam Insulam ad

folio 31 recto

orientem prospexi: distantem ab hac Iohanna mi-liaribus .liiij. quâ protinus Hispanam dixi: in eâque concessi: et direxi iter: quasi per Septentrionê quê-admodum in Iohanna ad orientê: miliaria .dlxiiij. quæ dicta Iohâna et alie ibidem Insule quam fertilissi-me existunt. Hæc multis atque tutissimus et latis: nec aliis quos vnquam viderim comparandis portibus: est circun[m]data. multi maximi et salubres hanc interflu=unt fluuii. multi quoque et eminentiddimi in ea sunt môtes. Omnes he insule sunt pulcerrr[rr]ime et variis distincte figuris: peruie: et maxima arborum varie-tate sidera lambentium plene: quas nunquam foliis pri=uari credo: quippe vidi eas ita virêtes atque decoras: ceu mense Maio in Hispania solent esse: quarum alie florêtes: alie fructuose: alie in alio statu: secundum vniuscuiusque qualitatem vigebant: garriebat philo=mena: et alii passeres varii ac innumeri: mense No-uembris quo ipse per eas deambulabam: Sunt pre=terea in dicta Insula Iohanna: septem vel octo pal=marum genera: quæ proceritate et pulchritudine. (quêadmodum cetere omnes arbores, herbe, fru-ctusque([)] nostras facile exuperant. Sunt et mirabiles pinus, agri, et prata vastissima, varie aues, varia mel=la, varique metalla: ferro excepto. in ea autem quâ Hispanam supra diximus nuncupari: maximi sunt montes ac pulchri: vasta, rura, nemora, câpi feracis=simi, seri, pacisque et côdêdis edificiis aptissimi. Por-tuum in hac Insula cômoditas: et præstantia flumi=

folio 31 verso

Map of New Found Islands

num copia salubritate admixta b[h]ominû: quæ nisi quis viderit: credulitatem superat. Huius arbores pascua et fructus, multû ab illis Iohane differût. Hæc præterea Hispana diuerso aromatis genere, auro metallisque abundat. cuius quidem et omnium aliarum quas ego vidi: et quarum cognitionem baheo incole vtriusque sexus: nudi semper incedunt:

[image: map of the islands as named by Columbus]

folio 32 recto

quêadmodû eduntur in lucem. præter aliquas femi-nas. que folio frondeue aliqua: aut bombicino ve-lo: pudenda operiunt: quod ipse sibi ad id negocii parant. Carent hi omnes (vt supra dixi) quocunque genere ferri. carent et armis: vtpote sibi ignotis. nec ad ea sunt apti. non proptercorporis deformitatê: (cum sint bene formati) sed quia sunt timidi ac ple=ni formidine. gestant tamen pro armis arundines so=le perustas: in quarum radicibus: hastile quoddam li-gneum ficcum et in mucronem attenuatum figût: neque his audent iugitur vti: nam sæpe euenit cû mi-serim duos vel tris homines ex meis ad aliquas vil-las: vt cum earum loquerentur incolis: exiisse agmen glomeratum ex Indis: et vbi nostros appropinqua=re videbant: fugam celeriter arripuisse: despretis a patre liberis, et econtra. et hoc non quod cuipiam eorum damnum aliquod vel iniuria illata fuerit: immo ad quoscun[m]que appuli: et quibus cû verbum facere po-tui: quicquid habebam sum elargitus: pannû alia-que permulta: nulla mihi facta versura: sed sunt natu-ra pauidi ac timidi. ceterum vbi se cernunt tutos: omni metu repulso: sunt admodû simplices ac bo-ne fidei: et in omnibus quæ habent liberalissimi: ro=ganti quod possidet inficiatur nemo: quin ipsi nos ad id poscendum inuitant. Maximum erga omnes a-morê preseserût: dant queque magna pro paruis. mini=ma licet re, nihiloue côtenti: ego attamen prohibui ne tâ minima et nullius precii hisce darentur: vt sunt lan=

folio 32 verso

cis, parapsidum, vtirique fragmenta, Item claui, ligu=le, quanquam si hoc poterant adipisci: videbatur eis pul-cerrima mundi possidere iocalia. Accidit enî quen-dam nauitam: tâtum auri pondus habuisse pro vna ligula: quâti sunt tres aurei solidi: et sic alios pro aliis minoris precii: præsertim pro blanquis nouis: et qui-busdam nummis aureis: pro quibus habendis dabât quicquid petebat venditor: puta vnciam cum dimi dia et duas auri:: vel triginta et quadraginta bôbi- cis pôdo: quâ ipsi iâ nouerât. Item arcuû, ampho-re, hidrie, doliique fragmenta: bombice et auro tan-quâ bestie compatabant: quod quia iniquum sane erat: vetui: dedique eis multa pulcra & grata: que me=cum tuleram nullo interueniente premio: vt eos mi=hi facilius conciliarem: fierêtque christicole: et vt sint proni in amorem erga Regem reginam principesque nostros et vniuersas gentes Hispaniæ: ac studeant perquirere et coaceruare: eaque nobis tradere quibus ipsi afflunt et nos magnopere indigemus. Nullam hii norunt ydolatriâ: immo firmissime credût om-nem vim: omnê potentiam: omnia denique bona es-se in coelo: meque inde cum his nauibus et nautis de-scêdisse: atque hoc animo vbi fui susceptus postquam me=tum repulerant. Nec sunt segnes aut rudes: quin summi ac perspicacis ingenii: et homîes qui transsre-tant mare illud: nô sine admiratiôe vniuscuiusque rei rationem reddunt: sed nunquam viderût gentes vesti-tas neque naues hiuiusmodi. Ego statim atque ad ma=

folio 33 recto

re illud peruenire: prima Insula quosdâ Indos vio=lenter arripui: qui ediscerêt a nobis: et nos pariter docerent ea: quorû ipsi in hisce partibus cognitio-nem hababant. et ex voto suscessit: nam breui nos ipsos: et hi nos: tum gestu ac signis: tû verbis intel-lexerût: magnoque nobis fuere emolumêto: veniût modo mecû tamê: qui semper putât me desiluisse e coelo quamuis diu nobiscû versati fuerint: hodieque ver-sentur. et hi erant primi: qui id quodcûque appellaba-mus nunciabant: alii deinceps aliis elata voce dicê-tes. Venite venite et videbitis gêtes ethereas. Quâ=obrem tam femine quam viri: tam impuberes quam adulti: tam iuuenes quam senes: deposita formidine, paulo an=te concepta: nos certatim visebât magna iter stipâ-te caterua, aliis cibum, aliis potum afferêtibus: ma=ximo cum amore ac beninolentia incredibili. Ha-bet vnaqueque Insula: multas scaphas solidi ligni; et si angustas: longitudine tamen ac forma nostris bi=remibus similes: cursu autê velociores. Reguntur re-mis tantûmodo: Harum quedê sunt magnæ: que-dam parue: quedam in medio consistût. Plures ta-men biremi que remigêt duodeuiginti trantis ma=iores: cum quibus in omnes illas Insulas: que innu=mere sunt: traiicitur cunque his suam mercaturam ex=ercêt: et inter eos cômertia fiunt. Aliquas ego harum biremium seu scapharum vidi: que vehebât setua=ginta et octuaginta remiges. In omnibus his Insu-lis nulla est diuersitas inter gentis effigies. nulla in

folio 33 verso

Fort

[image: fort left by Columbus]

moribus atque loquela: quin omnes se intelligût ad-inuicê: quæ res perutilis est ad id: quod serenissimû Regem nostrum exoptare precipue reor: scilicet eo=rum ad sanctam christi sidem côuersionê. cui qui-dem quantum intelligere potui facilimi sunt et pro=ni. Dixi quêadmodum sum progressus antea Insu=lam Iohanam per rectum tramitem occasus in ori-

folio 34 recto

entem miliaria .cccxxij. secundum quam viam et interuallû itineris: possum dicere hanc Iohanem esse maiorum Anglia et Scotia simul: nâque vltra di-cta .cccxxij. passuum milia: in ea parte que ad occi=dentem prospectat: due (quas nô pecii) super sunt prouincie: quarum alteram Indi Anan vocant: cu-ius accole caudati nascuntur. Tendentur in longi-tudinê ad miliaria .clxxx. vt ab his quos veho me-cum Indis percepi: qui omnis has callent Insulas. Hispane vero ambitus maior est tota Hispania a cologna vsque ad fontem rabidum. hincque facile ar-guitur quod quartû eius latus quod ipse per rectam li-neam occidentis in orientem traieci: miliaria conti-net .dxl. Haec Insula est affectanda et affectata nô spernenda in qua et si aliarum omnium vt dixi pro Inuictissimo Rege nostro solenniter possessionem accepi: earumque imperiû dicto Regi penitus com-mittitur: in oportuniori tamen loco: atque omni lu-cro et commertio condecenti: cuiusdam magne vil-le: cui Natiuitatis domini nomen dedimus: posses=sionem peculiariter accepi. ibique arcem quandâ eri-gere extemplo iussi: que modo iam debet esse per-acta: in qua homines necessarii sunt visi: cum om-ni armorum genere: et vltra annum victu oportu-no reliqui. Item quandam carauellam: et pro aliis côstruendis tam in hac arte quam in ceteris peritos: ac eiusdem Insule Regis erga nos beniuolentiam et fa=miliaritatê incredibilem. Sunt enim gêtes ille ama=

folio 34 verso

biles admodum et benigne: eo quod Rex prædictus me fratrem suum dici gloriabatur. Et si animum re=uocarent: et his qui in arce manserût nocere velint: nequeunt: quia armis carent: nudi incedunt: et ni-mium timidi. ideo dictam arcem tenentes: dunta-xat possunt totam eam insulam nullo sibi imminê-te discrimine (dûmodo leges quas dedimus ac re-gimen non excedant) facile detinere. in omnibus his Insulis vt intellexi: quisque tantum côiugi ac-quiescit: præter principes aut reges: quibus viginti habere licet. Feminæ magis quam viri laborare videntur; nec bene potui intelligere an habeât bona propria vidi enim quod vnus habebat aliis impartiri: preser-tim dapes, obsonia, et huiusmodi. Nullum apud eos monstrum reperi: vt plerique existimabant: sed homines magne reuerêtie atque benignos. Nec sunt nigri velut ethiopes. habêt crines planos ac demis-sos: nô degunt vbi radiorum solaris emicat calor. per magna nanmque hic est solis vehemêtia: propterea ab equinoctiali linea distat (vbi videtur) gradus sex et viginti Ex montiû acuminibus maximû quoque vi=get frigus: sed id quidê moderantur Indi: tû loci con=suetudine: tû rerû calidissimarum quibus frequêter et luxuriose vescuntur presidio. Itaque môstra aliqua nô vidi: neque eorum alicubi habui cognitionê: excepta quadâ Insula Charis nûcupata: quæ secûda ex Hispana in Indiam transsretâtibus existit. quam gens que-dam a finitimis habita ferocior, incolit. hi carne

folio 35 recto

humana vescuntur. Habent predicti biremiû gene=ra plurima: quibus in omnes Indicas Insulas traiici= unt, depredant, surripiuntque quecunque possunt. Ni=hil ab aliis differût: nisi quod gerût more femineo lon=gos crines. vtuntur arcubus et spiculis arundineis: fixis (vt diximus) in grossiori parte attenuatis ha-stilibus. ideoque habentur feroces: quare ceteri Indi inexhausto metu plectuntur: sed hos ego nihili fa-cio plus quam alios. Hi sunt qui coeunt cum quibusdâ feminis: quæ sole Insulâ Matheunin primâ ex Hi-spana in Indiam traiicientibus habitant. He autê femine nullum sui sexus opus exercent: vtuntur enim arcubus et spiculis sicuti de earum côiugibus dixi: muniût sese laminis eneis: quarum maxima apud eas copia existit. Aliam mihi Insulam affirmant su=pradicta Hispana maiorem: eius incole carêt pilis. auroque inter alias potissimum exuberat. Huius In=sule et aliarum (quas vidi) homines mecum porto: qui horum quæ dixi testimonium perhibent. De-nique vt nostri discessus et celeris reuersionis côpen-dium: ac emolumentum breuibus astringâ hoc pol=liceor: me nostris Regibus inuictissimis paruo eorum fultum auxilio: tâtum auri daturum quantû eis fu-erit opus. tantum vero aromatum. bombicis. ma-sticis (que apud Chium duntaxat inuenitur) tantûque lignialoes. tantum seruorû hydrographilatorû: quan=tum eorum maiestas voluerit exigere. Item reubar=barum et alia aromatû genera: quæ hii quos in di-

folio 35 verso

cta arce reliqui, iam inuenusse: atque inuêturos existi=mo. quâdoquidem ego nullibi magis sum moratus nisi quantû me coegerût venti: præterquam in villa Na=tiuitatis: dû arcem condereet tuta omnia esse proui-di. Quæ et si maxima et inaudita sunt: multo tamê maiora forêt si naues mihi (vt ratio exigit) subue-nissent. Verum multû ac mirabile hoc: nec nostris me=ritis correspôdens: sed sancte Christiane fidei: no-strorûque Regum pietati ac religioni. quia quod hu=manus consequi non poterat intellectus: id huma-nis concessit diuinus. Solet enim deus seruos suos: quique sua præcepta diligunt: etiâ in impossibilibus exaudire: vt nobis in præsentia contigit: qui ea cô-secuti sumus: que hactenus mortalium vires mini-me attigerant. nam si harû Insularû quicpiâ aliqui scripserunt aut locuti sunt: omnes per ambages et cô= iecturas, nemo se eas vidisse asserit: vnde prope vide=batur fabula. Igitur Rex et Regina, principes, aceo-rum regna foelicissima: cunctæque aliæ Christianorû prouincie: Saluatori domino nostro Iesu christo aga=mus gratias: qui tâta nos victoria munereque dona-uit: celebrentur processiones: peragantur solennia sa=cra. festaque fronde velentur delubra. Exultet Chri-stus in terris: quêadmodû in coelis exultat: cum tot popolorum perditas ante hac animas saluatam iri preuidet. Letemur et nos: tum propter exaltationê nostræ fidei. tum propter rerû temporaliû incremê-ta: quorû nô solû Hispania: sed vniuersa Christia-

folio 36 recto

nitas est futura particeps. Hec vt gesta sunt sic breui-ter enarrata. Vale. Vlisbone, pridie ydus Marcii.

Christoforus Colom Oceanice classis Præfectus.

Iam nulla Hispanis tellus addenda triumphis: Atque parum tantis viribus, orbis erat. Nunc longe Eois regio deprensa sub vndis: Auctura est titulos Bethice magne tuos. Vnde repertori merito referenda Columbo Gratia: sed summo est maior habenda deo: Qui vincenda parat noua regna, tibique sibique: Teque simul fortem præstat et esse pium.

folio 36 verso

Ocean-going vessel

[image: ocean-going vessel]